You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 003v.jpg
oppressisse, qui spectandi gratia convenerant. Caeterum multis in locis hodie vestigia collapsorum Theatrorum visuntur in Graecia, Italia Lombardia, Romae et Veronae.
Supra commemoratum est, Gymnica Certamina a doctis viris, regibus, principibus atque gubernacula rerum publicarum sustinentibus in lucem esse aedita, et ad usum traducta defendi regna, Imperia et communem libertatem, quod autem ista felicius procederent et eventum prosperiorem adipiscerentir, reges ipsi, principes consules senatoresque ipsa exercitia, quibus de agimus, didicerunt adque curaverunt, ea in usum iuventutis produci, exemploque aliis se esse voluerunt ut ii se aemularentur.
Romulus primus Romanorum Rex, conditor urbis, et legislator contra Fidenates tanta pugnandi arte, robore et velocitate pugnasse dicitur (Plutarcho teste) ut omnes ultra vires humanas certasse eum faterentur, et in eo Proelio maxima pars caedis soli Romulo attribueretur.
Civilis primus Romanorum Imperator sui corporis custodibus usus est Germanis athleticorum certaminum peritissimis, quorum quadringenti numeri fuere is in Campo Martio Romae aliquando pugilem se exhibuit, nec non paulo ante obitum suum Athletis, qui victoriam obtinerent, brabea danda curavit. Idem etiam Augustus fecit, nam non modo ista certamina athletica instituit, sed etiam ea praesentia