athleticis certaminibus deditus in palaestra fortiter pugnans saepe victoriam obtinuerit, atque eo devenit, ut prope totum terrarum orbem duodecim annis in suam potestatem receperit.
Henricus Primus eius nominis, Romanorum Imperator, cum videret gloriam Germanorum esse collapsam, nullaque certaminum exercitia existere, equestris concursis, quos nos Torneamenta vocamus, Anno 938 instituit, pariter cum suis principibus atque aliis Heroibus, qui aulam suam sequebantur, quo antiqua Germanorum gloria, quam sibi peperant in palaestris, gymnicis et equestribus pugnis, retineretur. Fecit autem duodecim articulos qui in praedictis certaminibus servarentur, ea contitione, ut si quispiam principum, Comitum atque Nobilium eos fuisset transgressus equestrem hunc concursum, id est Torneamenta exercere non auderet. Si quis autem eos egressus nihilominus certamen inisset, in conspectum principum atque omnium, qui spectandi gratia accesserant, supra septa ponebatur equo et armis spoliatus atque praeconem publice tanquam scelerosus promulabatur. Unde aulici hanc contumeliam veriti, abstinebant a vitiis et virtuti studebant. Sunt autem illi duodecim atriculi magna Imperatoris imperiique totius principum gravitate compositi et recitati: .1. Primum ipse Caesar retulit, erat autem is, ne quis fidem Catholicam et Trinitatem blasphemet, vel Christi Ecclesiam depraedetur. .2. Comes Palatinus, nequis Caesaris edictum aspernetur temere. .3. Dux Sueviae, nequis coniugem alterius vel virginem vitiet. .4. Dux Bavariae, Periuri hoc certaminis genis non exerceant. .5. Dux Franciae: qui dominum suum prodiderit, eumve deserverit, extollatur. .6. Sequuntur nunc et aliorum heroum statuta ad Torneamenta pertinentia: qui eiusdem lecti consortem interfecisset, vel interficiendum mandasset. .7. Qui templa, viduas et orbos spoliasset. .8. Qui aliquem depraedatus fuisset, vel incendiis iniuste persecuutus contra ius bellum. .9. Qui innovationem legum Imperialium induxisset, eaque effecisset, ut viae Regiae non tutae essent. .10. Item qui suipsius coniugii vel aliorum disturbator fuerit.