You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 083r.jpg
si contra hostem ictium ex ira appellationem adeptum ferias, isque eum exceperit, sublatis brachiis mucronem ensis tui iuxta ipsius superne contra hostis superam nuditatem lateris sinistri. Verum si eam vim removerit, in habitu intorsionis consistere memineris, sed mucronem deorsum convertas in latus sinistrum. At si adversarius id quoque removeat, tunc inferiores eius nuditates lateris dextri mucrone investiges, et si id etiam repellat, tu ense sublato in latus sinistrum contra latus hostis dextrum mucronem nuditates supernas inquirendo immittas, itaque habitum belli vel militiae inferne et superne hostis exagitabitur, si quidem eum iuxta Athletarum veram instructionem exercueris.
Intorsiones solerter exercere noveris, unaquaque enim tribus constat habitibus, hoc est, Ictu Punctione atque incisione. Si igitur iis uti volueris maxima cura sit ut eas iuste et artificiose exerceas, ne si pungendum sit tu ferias neve pungas vel proscindas, si feriundum sit. His igitur si rite usus fueris, facile cunctos qui contra te certant decipies reliquas autem intorsiones in subsequentibus et quot eorum sint habitus reperies.
De Quattuor Nuditatibus.
Quum in conspectum adversarii processeris, si quidem artificiose Athleticam voles exercere, feriundo ipsius ensem ne contingito verum ex nuditatibus quattuor unam observato, sunt autem istae: Una latus dextrum, secunda sinsitrum latus super cingulum, reliquae latus dextrum et sinistrum infra cingulum, earum igitur si aliquam