hostis ensem acie brevi os proscindas, vel utrunque brachium. Hunc habitum de latere utroque exercere licet, atque aeque ex ictu superno quam transversario erraticum formare potes.
Sequuntus Varii usus ictus eius qui a limis oculis appellationem adeptus, nobis strabo dicitur.
Is ictus habitus gravis et severus est, nam hostem vi obruit ictibus et punctionibus, formaturque ense converso: quo circa multi Athleticae magistri hunc ignorant, tum etiam aratri nescii prorsus. Eum habitum vel ictum hac contitione exerceti, Si in conspectum adversarii processeris, sinistrum raeponas pedem, ensem humero dextro ad motum contineas, et si eveniat, ut hostis e superne feriat versus caput tuum, ense converso sinistrum dextro adiungas pedi, atque acie brevi porrectim braciis extentis, super ipsius gladio contra ipsius ictum vel faciem vel pectus ferias, at si adversarius hac astutia usus, ensem tuum non contigerit, verum etiam inferne transmittat, tum contra ipsius visum brachiis porrectis mucronem porrigens resistas, et inde laedere adversarius te nequibut, neque traiectione uti.
Alius Habitus
Sequitur alius habitus. Si contra hostem consistas, iuxta humerum dextrum ensem tenens, is autem in custodia Aratri contra consistat, minaturque punctionem infernam, tunc tu superne porrectim aciem brevem praemittens