You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 089r.jpg
Ratio Unde Ex Latere utroque erraticum geminum exercere poteris
Idipsum hac ratione deprehendas in progressu, si ad hostem accesseris, sinistrum pedem praepones, ensem iuxta humerum dextrum contineas, et si conspexeris eum superne tibi obvium, tum adversus eum dextro pede in latus dextrum tuum prosilias, teque componas, tanquam libere velis caput ex latere sinistro adversarii ferire superne, sicuti is antea pariter adhibita defensione, verum attracto ictu, sinistro pede celeriter versus adversarii latus dextrum prosilias, atque in ipso actu simulabis te velle latus ipsius dextrum concutere, sed retracto rursus ictu dextro pede in latus ipsius sinistrum prosilias, idemque latus animose quasses: at si interea nuditatem tuam appetere conabitur, tunc obivato acie ensis tui longa, removeasque ipsius impetum, idque ex utroque latere exercere noris, idemque ex Transversarius poteris habere utrobique.
Varii Usus Ictus Eius quo vertex capitis adpetitur
Is Ictus Vultui, Et Pectori insidiosus esse solet, et infra patebit.
Is habitus custodiam de populo cuius supra facta est mentio, disrumpit et avertit.
Eum igitur hoc modo exerceto, si adversarius se in congressu in custodiam de populo praepararit, tu ensem supra caput extentis brachiis attollas in custodia de die, contraque hostem dextro prosilias pede, firmiterque e superne deorsum ferias acie longa praemissa, brachiis identidem sublatis mucronem in faciem vel pectus hostis demittas deorsum, verum si habitu Coronae id repellat hostis ita ut utriusque ensis capuli ab suo gladio sint erecti, sursumque tollat, nec non mucronem ensis tui sursum torqueat, tum ensem