You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 094r.jpg
iusta latus frustra porrexerit, tum animose ensem transigas: sin vero pro facie tua mucronem tenuerit, vel nuditates versus, tum transmittere nolito, verum remaneas in ense ipsius haerens, atque inde contra proximam nuditatem laborabis, et ea ratione cavebis ne te hostis urgere possit instando: neque mucronem nuditatibus tuis adiungere poterit.
Retractio Ensis
Hic modus contra Athleticae magistros exercendus est, qui fortes in coruscatione collisioneque ensium addita simul defensione. Itemque adversus eos, qui ab ensium coniunctionem non recedunt expectantes, num adversarii longius ictu velint, vel ensem removere, si igitur eos magistros decipere cupias, retractione ensis hoc modo uteris: ex latere dextro acriter versum adversarii caput ferias, et si is impetum eum removere conetur, ensem regrahas priusquam ipse eum contigerit, inde autem latus ipsius alterum pungito, atque hoc habito in singulis contactibus utitor.
Alius Praecedentis Habitus si ensem tuum adversarius contigeris
Si igitur hostis haereat in ensium collisione expectans, num removere ensem velis, retractione ensis tu simulato, nihilominus tamen inhereas, verum celerrime ense retracto ad medium usque subito iuxta gladium ipsius visum vel pectus pungito. Sin autem hostem vere punxeris, tunc utitor duplationibus, vel quicquid tibi optimum factu visum fuerit exerceto.