You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 096r.jpg
tulerut, atque sinistro latere incurrat, ensem tuum commutabis ita ut pollex substet, acies longa itidem capulo ensis hostilis substet, pertingat autem brachium ipsius, ex ea forma incidendo sursum tendas, vel si incurrat, brachiis levatis versus latus dextrum tuum, rursum ita ensem mutato ut pollex substet, acies brevis itidem capulo adversarii substituatur. Brachium contingens, atque sursum si tollas, rite usus fueris iis habitibus.
Ratio Unde Supernae incisiones ex infernis mutari et formari possint.
Id hoc modo percipias, si adversarius versus sinistrum latus incurrat levatis brachiis tum aciem ensis tui longam sub capulo constitutam in brachium hostis convertas, atque acriter sursum tendas, inde progressus in latus ipsius dextrum, nodo interim inferne converso non removeas ensem a brachiis adversarii, deinde converso ense ex incisione inferiori in supernam brachium ipsius acie longa praemissa, et iuste hoc habitu usus fueris.
Sin autem incurrat hostem versus dextrum latus sublatis itidem brachiis, tum ensem sub capulum eius substitutas acie longa in brachium conversa, et firmiter tollas, inde si in sinistrum latus adversarii processeris, nodo inferne transacto, post convertas aciem longam super brachio hostis ex acie longa in formam incisionis atque inde prepellas.
De Duabus Inclinationibus vel superiniectionibus ensis
Istae inclinationes nihil aliud sunt, quam habitus Aratri utrinque in iis etiam observare et necesse est, num adversarius fortiter vel minus ensem teneat, ictibus atque punctionibus, tum etiam in prima ensium coruscatione. Insuper et hoc scito quoattuor inde intorsiones esse exercendas, et ex earum qualibet ictum singularem, punctionem atque incisionem ex superno omnes formabis.