You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.10826 105v.png
Alia Luct[a]e effigies.
Sinistrum pedem p[re]figas, atq[ue] sinistrorsum adversarium pr[a]ecipites, pedeq[ue] sinistro retrorsum urgeas, subito aut[em] dextro pede procedito, atq[ue] coincidas in ipsius pedem sinistru[m], cancellatione aut[em] pede dextro utitor ita, ut per eundem consternatur, vel firmiter ip[s]ius diphteram contineas, inde si eu[m] p[re]cipitaveris, adversarius ruere cogetur.
Lucta ex accursu.
Cum colluctaris cu[m] aliquo ex accursu, si prope concurristis, tu[m] memineris, ut brachiu[m] dextru[m] extern`e consistat, sinistru[m] vero intern`e. Si igitur adversarius pedem p[re]posuerit, tum ea manu, q[ue] contra hostis pede[m] constituta est, pedem pr[a]epositum corripito, altera[m]q[ue] manu[m] in auxiliu[m] alterius adijcias, inde tollas, alteru[m] pedem intern`e ipsius hostis pedi postponas, p`ost si sup[er]n`e eu[m] retrorsum egeris, partes potiores obtinebis, atq[ue] is habitus utrinq[ue] procedit.
Nunc sequuntur habitus quibus docetur, transversim colluctari.
Si cu[m] aliquo colluctaris brachio porrecto, altera[m] manu[m] removeas, eaq[ue] correpto ip[s]ius hostis pede, quasi tollere eunde[m] velis, simulato. Veru[m] si id observarit, pedem retrahet, tu igitur brachio porrecto pede[m] sequitor, atq[ue] pede tuo retro ipsum transgreditor transversim, et ea ratione supinu[m] hostem prosternes. Is habitus utrinq[ue] formari potest.
Secundus antecedentis habitus.
Eum habitu[m] hoc modo exerceto, si cu[m] adversario ex porrectis brachijs colluctaris, dextra[m] confestim evellas, ea[m]q[ue] per axilla[m] sinistra[m] transmittas, inde dextru[m] pede[m], pedi ip[s]ius dextro postponas, atq[ue] ea ratione supinu[m] sternes, etia[m] is habitus utrinq[ue] formari potest.
Tertius habitus ex transverso.
Id hoc modo usurpato, cu[m] colluctaris cu[m] adversario porrectis vel longis (. ut nos vocamus.) brachijs, dextru[m] brachiu[m] exeras, pronumq[ue] te exhibeas, eius brachiu[m] alteru[m] utraq[ue] manu contineas, inde si te ab hoste converteris, in dorsum tuu[m] hostem assumis. Is itidem habitus ex utroq[ue] latere procedit.
Quartus habitus.
Eam forma[m] hac ratione exerceto, si cu[m] hoste extentis brachijs luctaris, dextru[m] rursus liberato brachiu[m], eu[m]q[ue] paululu[m] pro tuo arbitrata tractos, sed subito pedem dextru[m] resiliendo pedi ip[s]ius dextro postponito, tum si dextru[m] cubitu[m] dextr[a]e hostis axill[a]e supposueris, supinu[m] prosternes, hoc itidem utrinq[ue] formatur.
Quintus.
Brachium dextru[m] rursus evellas, paulisperq[ue] adversarium tractes, veru[m] de repente eu[m] adtrahito, atq[ue] quantu[m] poteris altissim`e dextrum brachiu[m] eleves, idem sup[er]inijcias hostis dextro circum dorsum ipsius, si inde ei postposueris dextru[m] pedem, atq[ue] genu ip[su]m perpuleris, resupinu[m] hostem deijcies.
Sextus.
Dextrum rursus etia[m] hoc habitu liberabis, pariq[ue] ratione paulisper ut superius hostem tractes, et p`ost totis viribus eu[m] propellas, Veru[m] subito pr[a]eter ip[s]ius opinione[m] ip[su]m adtrahito, inde manu[m] dextra[m] superimponas ipsius genu extern`e, humeru[m] vero dextru[m] adiungas brachio ipsius hostis dextro, deorsum si demiseris, resupinu[m] prosternes adversarium. Etiam is habitus utrinq[ue] exerceri poterit.
Septimus.
Etiam in hoc congressu mutuo dextru[m] brachiu[m] liberes, p`ost si hoste[m] pro viribus pepulisti, de repente inopinante[m] rursum ad te adtrahas, atq[ue] manu[m] dextram genu~ ip[s]ius adversarij dextro extern`e sup[er]imponas, nec no[n] humeru[m] dextru[m] brachio dextro supposueris, tu[m] etia[m] deorsum demiseris, resupinus hostis concidet.
Libr[a]e habitus.
Si quis se in libra[m] composuerit, neq[ue] concedit, ut superioru[m] habituu[m] aliquo utaris, tu[m] dextru[m] brachiu[m] evellas, atq[ue] brachiu[m] dextrum intercludas hosti, inde si retrorsum traxeris, brachiu[m] infringes. Id etiam utrinq[ue] exercebis.
Aliud Luctae genus.
Si pari certamine extentis brachijs eu[m] aliquo concertes, tu~m manu sinistra, itide[m] sinistr[a]e adversarij corripito, eamq[ue] circumflectas, tu[m] vero dextra[m], dextro ip[s]ius cubito adijcias, et si inde eu[m] dextro pede p[re]cesseris, brachiu[m] hostis pr[a]edictu[m] infringes, utrinq[ue] et hoc exerceas.
Colluctatio extentis brachijs.
Cum collucteris cu[m] aliquo brachijs porrectis, in libra[m] te deorsum demittas, et curabis ne supprimaris vel succu[m]bas. Si igitur adversarius supern`e te transversim corripere conetur, tu[m] subito ip[s]ius cubitu[m] tu adp[re]hendito, atq[ue] abs te illu[m] removeto, ip[su]m deinde altero pede antecedas, atq[ue] ex ea compositione pronu[m] deijcies. Id utrinq[ue] exerceas.
Habitus et admonitio si cum forti lucteris.
Si eu[m] forti luctaris, et tu~ nullo excellenti habitu uti poteris, tu[m] curato, ut te qua[m]primu[m] liberes, brachio tuo inverso, ip[s]ius ite[m] brachiu[m] concutias extern`e, inferne aut[em] adpetas sinistru[m] pede[m], atq[ue] ea ratione brachiu[m] ipsius infringes. Etiam id utrinq[ue] procedit.
Notabile.
Quum luctaris cu[m] aliquo ex longis brachijs, vetetq[ue] quo minus transverso utaris, tu[m] qua[m]primu[m] poteris liberabis te, hoste[m] aliquantisper tentabis, inde si vehementi actu retrorsum egeris, inopinantem adtrahas, sub brachio ipsius dextro transmittas caput tuu[m], brachiu[m] vero dextru[m] pedi hostis itidem dextro circuminijcias, atq[ue] eum tollas.