You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 II 304r.jpg
.Epilogus.
Ergo ne nimium volumen hoc nostrum progrediatur, sed iustum et debitum finem acquirat, omnia quae de arte gladiatoria dicenda fuerunt his duobus libris absolvimus, et complexi sumus, ac maximis magnificis et numerosis sumptibus et impensis ego Paulus Hector Mayr civis augustanus, summa cura et diligentia, summoque, studio exquisitissime congessi, et in lucem aedidi.
Omnibus autem hominibus, cuiusunque loci, ordinis, dignitatis existimationis, vel authoritatis ydem fuerint, quorum manibus hi libelli contrectabuntur. Studium meum omnisque generis offitia, curam operam, diligentiam, et industriam quaeque in mea sunt potestate humanissime, et amantissime defero. Eosque vehementer, etiam atque etiam rogo, et oro, ut pro suo quaevisque loco suaque benevolentia hunc meum laborem, et operam boni consulant, amplectantur, ament et alios quoque ad huius amorem accendant, quae fortitudini arma administrat, et tanquam armigeri in defensione patriae offitio fungitur quod si fecerint, non modo me laborum et impensorum non poenitebit, verum etiam cum sum ma animi gratitudine benefity loco aestimabo, et pro cuiusque dignitate, benevolentiam et humanitatem eorum vicissim studio, et industria mea compensari, et ad amorem aliis quoque offitiorum generibus provocari diligentissime curabo, foelicitatem, salvtem omniumque rerum successum, et in prosperitatem omnibus opto, quibuscunque hic labor noster non improbatur, eorumque valetudinem, et quicquid ipsis charum est Deo, optimo, maximo diligentissime, commendo.