You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 026r.jpg
Alia eiusdem occursationis
Dextro pede praecede in eo habitu, recta ferias caput adversarii, atque sinistro insequutus, ferias illius dextrum latus. Sin vero eodem adversus te is fuerit usus, reflecte nodum ultra brachia eius, inflecteque te in latus sinistrum tuum, hoc itaque modo ensem adversario retorquere licebit. Quum autem ille idem perficere concupierit, tum praeponas dextrum tuum illius sinistro, celeriterque prosternas vel sinistra manu superne eum contingas, et adtrahe versum te dextram, brachium ei facile infringes. Sed si ibi confringere brachium voluerit modo eodem, humi ensem abiicias, sinistra tua manu eius dextram attingas, et dextram tuam sub ipsius alam dextram si direxeris, suscite eum in humeros tuos, et ita cum poteris sternere vel asportare pariter brachium frangendo.