You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 029r.jpg
Duo mucrones ex quibus procedunt duae intorsiones
Dextrum te pedem praeponente, si mucronem versus adversarium direxeris, sequere laevo statim, et inflecte illi mucronem in vultum sive pectus brachiis cancellatis. Cum is eum averterit, regredere laevo crure, et converte ensem in fenestram patulam, sic autem elevato ense, ut per utrumque bracium adversarium inspicere poteris, ut capulus tuus pro capite tuo sit constitutus. Sed si adversarius id contra te usurparit, tum mucronem in faciem eius ex rosa inflecte praeposito dextro tuo, atque insequere sinistro, postpone dextrum pedem adversarii sinistro, inflecte ensem acie brevi versus caput ipsius, subitoque referias acie longa versus ipsius brachium dextrum. Sin autem brachium tuum dextrum appetierit, pede sinistro consequi memineris, et recurve contingas gladium eius, et eo modo proscindendo caput, corpusque sauciato, et et si is id facere concupierit, tum rursus eodem modo si usus fueris, quo paulo supra contra eius nuditatem proximam ferias.