You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 041r.jpg
Duae intorsiones gladiorum
Praefixo sinistro te hunc in modum ad inflexionem ensis contra adversarium adaptabis aciem brevem ensis tui manibus crucis instar formatis versus adversarium contineto, sinistra manu supra dextrum constituta brachium, et corpus circumagendo te inflectas per rosam, inclinato interim in latus sinistrum, atque dextro introgressus inflecte versus adversarii vultum. Sin vero idem ab ipso fieri intelligis, te vicissim in habitu inflexionis contra ipsum consostente, dextroque innitente longam aciem gladii tui ipsius longa illidito, ac deorsum deflecte acie brevi in latus tuum dextrum vergente et prope in eius conspectum accedito in primi congressus contactum, si vulnera effugere cupias, interim rursus corpus circumvagendo inflectas manu mutata, rursum nodum arripias, ut in habitu monocerotis consistas, ut manus dextra in capulo tuo prior, sinistra vero posterior consistat, et mucro vultui immineat. Is habitus ad praedicti animantis cornu dictus est, consistas atque versus eius faciem vel pectus mucronem impellito.