You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 045r.jpg
Contactus ensium ex primo congressu, addito habitu ensis extorquendi
Quum utrique rite more gladiatorio ense gubernando conveneris, et invicem contigeritis gladios, sinistrum praefigere memineris pedem, et dirige laevam tuam manum supra adversarii dextram, nodum arripiendo, hoc itaque modo facile ipsi ensem eripies. Sin vero adversarius praedictum habitum adversus te usurparit, tum laeva tua manu laevum ipsius cubitum impelles, et sinistrum pedem adversarii itidem sinistro praeponens, retrorsum propelles: atque sine omni periculo discedere ab hoste licebit. Si autem is eadem racione te retrorsum conetur protrudere, ensem tuum abiicias, et manum tuam sinistram ab adversarii gladio remove, laevumque pedem referto, interim te deorsum flectes, atque manu utraque eius pedem sinistrum appraehendes, versum te deorsum flectes, atque manu utraque eius pedem sinistrum apprehendes, versum te attraques, facile itaque supinum hostem sternes. Cum autem is te hoc modo aggressus fuerit, tum collum ipsius si arripueris, convertes faciem eius versus solem.