You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 050r.jpg
Ictus qui a mutando dicitur mutatorius ab utroque latere[1]
Quum in adversarii conspectum prope fueris progressus more gladiatorio ensem usurpando, atque ictum praedictum ferias, praeposito sinistro, inferne vibrato, ensem sursum contra faciem adversarii, brevi acie locum superiorem habente, dextro insequutus, versus capitis eius partem dextram acie longa praemissa ferias superne consistente, vero te contra adversarium in ictu mutatorio praenominato praeposito etiam sinistro, atque is e supernis referiat, dextro mox insequere, et excipito eum acie longa porrecta, interimque inferne manibus transversis versus latus adversarii dextrum ferito acie longa ensis tui praemissa. Verum adversario id avertente, tum rursus ictum arripito inferne, et dupliciter mutato versum eius caput. Sin autem id ab adversario factum fuerit, ac observaris, eum excipito acie brevi atque longa caput eius quassato, sed si exceperit hostis, tum transversarium usurpando brachiis cancellatis dextram adversarii partem capitis appetito.
- ↑ see cod wall 76v