You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 056v.jpg
Duo impulsus pariter cum suis mucronibus
Praeponente te pedem dextrum, si mucronem in latus adversarii sinistrum impuleris ita ut acies ensis tui brevis inferne sit conversa, capulo pro capite constituto, laevo insequitor, atque aciem brevem versus faciem vel pectus eius inflectito. Excipiente id adversario, tum laevum pedem referto retrorsum, ac usurpando transversarium, sinistrum eius latus adpetito. Cum vero idem ab adversario tibi acciderit innitente te sinistro, et pro capite tuo capulum brachiis in modum crucis constitutis teneas, statim dextro consequeris, atque convertas avertendo eius ensem gladio tuo in latus tuum sinistrum acie brevi praemissa, inde sinistro consequutus acie ensis tui longa caput ferire poteris adversarii, vel perstringere. Sin is tibi ratione eodem obvius fuerit factus, curve in ensem eius incidas gladium, interimque introgredi rursus laevo memineris, atque incidito partem capitis adversarii dextram, vel ubicumque nudus apparuerit hostis.