You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 065r.jpg
Ictus superior unde appetuntur genitalia mucrone
Si prope ad invicem congressi fueritis, atque ictum qui nomen est sortitus ex ira, cuius etiam supra mencio facta est, feriundo usurpetis, diligenter observabis an firmiter vel minus, ensem adversarius contineat. Sin infirmiter, tum stringendo caput eius appetes, si eadem contra te moliatur adversarius, tum ensem in latus tuum dextrum si inclinanaris, eius ictum eludes, interim vero pedem sinistrum inter adversarii pedem utrumque interponito, removetoque ab ense tuo manum sinistram eaque inter brachium utrumque mentum eius impellito, et eo impulsu sese in ruinam daturus est. verum in ipso casu adversarii medium ensem arripe manu laeva, eoque modo mucronem genitalibus, velcuicunque corporis parti volueris, impellito.