You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 084v.jpg
Eundem etiam poterit excercere ex custodia cancellata de utroque latere, ea igitur in praedictam custodiam ratione te accommodato. cum prope ad hostem concesseris gladio Athletice tractato, sinistrum praeponas pedem, ensem ita contineas iuxta latus dextrum, ut mucro deorsum vergat, acie longa superne conversa, latus itaque sinistrum nudum hosti praebeas, id si feriundo appetat, hostis superne, tum dextro pede prosilias, ictumque ea ratione vites in latus hostis dextrum, nodum ensis inde sub brachium dextrum contorqueas, atque manibus cancellatis ex acie longa per mucronem manus eius saucies.
In custodiam cancellatam hoc pacto adaptabis te, eam si ex latere sinistro exercere volueris. Cum ad hostem ense rite guberando accesseris, dextrum pedem praeponito, manibus cancellatis ensem contineas ex latere sinistro deorsum mucrone converso ita. ut acies brevis superne consistat, dextrumque latus nudum exhibeas adversario. et si is id feriundo appetat, tum sinistro progressus pede in latus itidem sinistrum, ictum hostis vitabis, atque acie ensis brevi in ipso progressu manus eius vulnerabis.
Alia Eiusdem Ratio
In coruscatione ensium hac ratione ut infra patebit te geras. Contra Athleticae magistros hoc habitu ex coniunctione ensium uteris: Si ad adversarium concesseris, ensem tuum in cancellatam custodiam lateris dextri colloces, vel