Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 090v.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

Sequuntur Quatuor ictus, quibus omnis generis habitus et castra repellentur, atque in nihilum rediguntur.

In superioribus dictum est de quatuor custodiis, iam igitur doceberis, quae principales formae sint, quibus hostis impetus retardantur, quarum sunt ictus quatuor,

Primus est, qui curvus dicitur, cuius supra mentio facta est, is removet habitum, vel custodiam Bovis.


Secundus, Transversarius, qui custodiam de die repellit.

Tertius, qui a limis oculis appellationem sortitus est, in custodiam Aratri disrumpit.

Quartus, is est ictus quo vertex capitis adpetitur, qui custodiam Populi ut nos Germani vocamus, repellit, quo autem modo certiores habitus ex praedictis ictibus sint formandi, et qui habitus sint contra custodias, supra descripti sunt in Ictibus. quare si plagas cavere velis, nullos alios preter hos exerceas.

Cautela Observatioque quid agendum sit, si hostis impetum exceperit, atque ab ense tuo removere suum nolit.

Si adversarius vim tuam sibi illatam exceperit, nec ensem ab ense tuo removere volet, verum conatur, ne ullos habitus queas excercere, tunc tu quasi ensem retrahere volueris simulabis, et usque ad medium attrahas, eo post celeriter sublato, caput eius acie brevi, vel habitu duplationis concutito.

Alia Forma

Quum adversarius impetum removerit tuum, sursum ab ipsius gladio vellito versus mucronem ipsius superne exepturus, verum ensem non removeas, at ita haerens ab ense rursus caput eius ferias.