You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 094v.jpg
Transcursus et Luctae.
Iis habitibus uti poteris contra gladiatores, qui timentes vulnera et plagas incurrere solent. Hoc autem modo eos exerceas. Cum adversarius impetum tuum removerit, atque sublatis brachiis incurrere studeat, viribus suis superne te superare cupiens, vicissim et tu brachia attollas, manusque sinistra ensis nodum supra caput eleves, strictus ensis per dorsum propendeat, inde autem caput per ipsius brachia, versus latus transigas, tum etiam dextrum pedem prosiliendo, dextro item ipsius postponas, at in ipso saltu, corpus hostis ex latere sinistro, dextro brachio circumdabis, eumque si dextrae coxae tuae inieceris, in caput adversarium praecipitato.
Aliud Luctae Genus.
Si adversarius Brachiis sublatis incurrerit, tuque illi vicissim, tum versum latus eius dextrum capite transcurras, dextrum pedem anterius, adversarii itidem dextro praeponas, dextroque brachio sub brachio eius itidem dextro exerto, ilia hostis circumdabis, atque nonnihil demittas, inde si eum in dextram coxam inieceris, retrorsum adversarium reiicito, atque his luctis utrinque exerceto.
Alia Item Forma.
Quum is in latere dextro tuo incurrerit, sustuleritque brachia te quoque ita composito, ensem dextra contineas, brachiumque eius repellas, inde prosiliendo sinistrum pedem adversarii dextro pedi praeponas, sinistro autem brachio lumbos eius circumdato, inde si te paululum demiseris, et in coxam sinistram inieceris, hostem pronum prosternas.