You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 299v.jpg
Alia antecedentis effigies
Si sub humeris tuis brachia hostis sua transmiserit, brachium tuum demittas in cubiti flexura, in eo latere ubi pes praepositus fuerit, altera vero manu attrahas, ita tamen ut in latus torqueas externe, altera itaque manu hostem contineas. altera autem pectus ipsius corripito, pedes autem popliti adiuncti pedis eius exterioris, calcibus versum te conclusis.
Alia forma
Manu dextra conatum adversarii excutito, domes etiam digitos ipsius manus dextrae sinistra autem manu brachium eius dextrum sursum pellas, eoque correpto retrorsum agas, atque inde adversarium per sinistrum pedem praecipites.
Alia
Postquam hostis digitos dextrae manus solveris tua manu itidem dextra porrexerisque sinistra, manum hostis sinistram sinistra itidem tua corripito, atque si poplitem ipsius adpraehenderis prosternas ea conditione hostem.