You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 II 231r.jpg
Gemina impulsio contra faciem.
Ad eum habitum sic te compares licebit: dextrum pedem praeponito, ensem medium dextra contineas, sinistra autem hastam supra caput elevatam, atque inde hastam versus hostis buculam torqueto. Verum si is usus contra fuerit eodem modo, pedem te sinistrum praefigente, sinistra tua medium ensem complexa, hastamque retro caput sublatam sinistra teneas, ense levato confestim, hastam adversarii ensis tui capulo discutias in dextrum latus tuum atque vicissim hastam in buculam ipsius iniicias. Si autem id quoque ense repulerit, introgressus pede dextro capulum ensis tui dextra corripias, et iugulum hostis mucrone adpetas. Sed si eam punctionem amoverit, nodum ensis adprehende, enseque levato sursum, capulo gladii intra manum utramque ipsius conatum repellas, post sinistram dextrae qua medium ensem contines adiungas, et nodo ensisque cruce seu munitione sinistrum hostis pedem quassabis, atque ab hoste recedas.