Duo impulsus hastae brevioris seu mediae, addito simul habitu evellendi scuti .
In huius congressus mutui certamine si palmam ferre inde volueris, ita componere te oportebit: sinistrum pedem praeponere memineris, et hastam de latere dextro manu utraque teneas, ex ea igitur constitutione dextro si fueris progressus iugulum hastae cuspide anteriori adpetes. Sin vero adversarius idem adversus te molitus fuerit, sinistrum praeponentem, iuxtaque caput hastam ambabus manibus tenentem, parte eius anteriori in latus sinistrum vim hostilem repellito. Inde si consequutus fueris dextro pede, pudenda adversarii fodito. Sin autem is pari ratione te adgreditur, hasta tua eum impetum removeto, post scuto hastaque abiectis, dextrum pedem reducito. Sed si hostis consimiliter retrorsum concesserit, vicissim, et tu abiicias scutum et hastam, captesque confestim ipsius scutum, nec non manu utraque id corripias. Sin autem is tibi scutum extorserit, stricto ense rursus dextro intro progressus, mucronem ensis versus buculam hostilem retorqueas. At si tuo scuto id repellat, quod tibi extorsit, mutatus manibus, ense utraque correpto cruce nodoque gladii, caput si quassaris adversarii, ab eo recedere licebit ense rotato.