You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 II 235r.jpg
Revision as of 01:23, 15 November 2018 by Michael Chidester (talk | contribs)
Duae custodiae scutorum.
In hoc mutuo congressu hoc modo te componas erit necesse: sinistrum praeponas pedem, scutum sinistra manu teneas pro facie tua, dextra vero caestum secundum caput levatum. Inde dextro insequutus buculam caestum quassabis adversarii ex latere eius sinistro. Sin vero etiam sinistro versus hostem constiteris, supra brachium sinistrum sinistra itidem manu scutum continens, dextra caestum, isque pari ratione te adgreditur, sursum scuto allevato, versus latus sinistrum impetum hostilem repellas. Post insequitor dextro pede atque sinistrum adversarii cubitum caestum tuo quassabis. At si eam vim scuto hostis reiiciat, sinistro pede in triangulum concedas, mucrone scuti anteriori pudenda pungito, et ab eo recedito.