Ratio impositionis supernae et infernae per scuta.
Ad id certaminis genus hac ratione accommodes te: sinistrum praeponas pedem supraque caput ensem elevatum dextra contineas, sinistra vero ensem medium, mucro sit contra hostem porrectus. Inde insequutus dextro mucronem in buculam hostis proiicias. Id si scuto repulerit hostis, gladium reiicias, manuque utraque scuto arrepto, scuti cuspidem in buculam protrudas. Sin vero sinistrum pedem praefigens constiteris, nec non buculam tuam scuti impulsu quassarit, vicissim ensem abiicias, et utraque manu scuto correpto, sublatoque hostilem punctionem in latus sinistrum removeas, inde deorsum scuto directo, cuspide eius genu praepositum pungito atque ab hoste recedas.