Intorsio contra habitum vellendi.
In hoc certamine dextrum praeponas pedem, et in tuta tui defensione securim contineas contra hostem, inde si sinistro fueris consequutus, plaga letali caput securi concutias. Sin autem adversarius idem molitur contra te securim tuam utrisque manibus tenentem, dextram anterius hastili adplicaris, sinistram vero posteriori, atque dextrum pedem praefixeris, versus latus sinistrum capulo repellas. Postea introsequutus sinistro, mucronem posteriorem supra brachia utraque ingeras, inque ipso actu mutata sinistra dextram hostis manum superne securis lamina contrahas, inferne autem sinistram ipsius ad te brachio sinistro. Sed si is pari ratione te in latus dextrum tuum diduxerit, dextram a securi removeas tua, eamque si hostis humero sinistro adplicaris eum abs te propellas. Eodem modo si usus fuerit, pedem sinistrum referto, atque anteriorem mucronem habitu punctionis in pectus ipsius iniicias, inde autem in tuta defensione recedito.