You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 II 088v.jpg
Plala letalis contra habitum vellendi.
Sic te in hoc certaminis genus adaptes: dextrum pedem praepones, hastile securis utraque manu contineas, atque plagam letalem capiti adversarii infligas lamina tuae securis. Sed si is idem fuerit conatus contra te sinistrum praefigentem, tum mucronem anteriorem inter brachium utrunque hostis iniicias, et si collo eius ex parte dextra adplicaris, ipsius ictum mucrone posteriori repellas. Inde laminae curvatura hostem ad te contrahas. Ad si is pari contra te ratione fuerit usus, dum dextram commutes ab interius, exterius in securi, eoque habitu hostis securim deorsum deflectas supprimendo nec non latus colli hostilis sinistrum lamina proscindas. Sin vero idem adversarius usurparit, eam vim securi versus dextrum latus tuum repellas, verum interea visum ipsius anteriori mucrone si pupugeris ab hoste recedas.