Ictus supernus contra punctionem.
In mutuo congressu hoc sinistrum praeponito pedem, atque pro facie tua securim sublatam utraque manu teneas. Inde dextro insequutus lamina tuae securis caput hostis quassabis. Sed si idem is contra te molitus fuerit sinistrum praeponentem, securis mucronem anteriorem sinistra manu tenentem contra hostem, dextra autem posteriorem, capulo intra manum utramque ictum hostilem excipito, interea mucrone anteriori ipsius fodito collum. Sin autem is te pari ratione fuerit adgressus, tum eum impetum si in latus tuum dextrum repuleris mucrone anteriori super brachio sinistro directo faciem hostilem pungito. Sin vero securi eum conatum removerit, tum posteriorem cuspidem securis lateri ipsius sinistro infigas. Idem cum is usurparit, lamina eum impetum excipito, post dextro consequutus, pectori hostis mucronem anteriorem inter brachium eius utrumque adigas, atque ab eo rotata securi recedas.