You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 II 092r.jpg
Ictus letalis contra impositionem cancellatam. ut infra patebit.
In mutuo congressu sic contra hostem accommodes necesse erit: pedem sinistrum praeponere non dubites, brachiisque instar crucis constitutis, securim teneas contra adversarium. Inde habitu punctionis securis mucronem anteriorem brachio hostis sinistro adplices. Sin autem contra eum sinistrum praefigens consistas, sinistrumque brachium pungere is molitur, sinistro retracto versus sinistrum latus tuum punctionem hostilem lamina repelles. Verum celeriter rursus introgreditor, atque ictum letalem capiti ipsius lamina inferas. Sin vero is pari ratione te adgreditur, eam vim capulo intra manum utramque excipito, inde autem consequutus pede dextro mucronem anteriorem versus faciem adversarii vel pectus intendito. Id si exceperit, dextro pede rursum reducto, ictu qui a vento appellationem indeptus est, sinistrum pedem eius praefixum si sauciaris, ab hoste recedas.