You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 II 168v.jpg
Habitus in quo eques utens venabulo pugnat cum pedite bipennem usurpante.
Cum ad hostem equo veheris hoc modo te componas contra adversarium: venabulum supra pedem dextrum erectum dextra contineas, et inde ex ea constitutione ad militem advectus venabulum in hamum superiorem coniicias, eoque modo eum adgreditor incurrendo. Sin vero is eodem contra utitur habitu, tum sinistrum versus hostem praeponas, et bipennem in forma ictus superni contineas, atque venabulum eius ferias de latere tuo sinistro in adversarii dextrum: eoque modo impetus ipsius remotus iam est. Inde autem gemino gradu ad eum prosilias, et corripias ipsius collum ex latere sinistro bipennis lamina, fortiter si attraxeris equitem prosternes.