You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 II 169r.jpg
Certamen equitis venabulo utentis contra peditem ensem se defendentem
Hac ratione te accommodato: venabulum supra pedem dextru erectum tollas dextra manu, atque inde contra hostem incites equum iniecto venabulo in hamum supernum, adpetasque ipsius buculam. Id autem si contra te constituatur neque bipennem neque lanceam habentem, sed tantum te ense defendentem, eo educto ultra faciem tuam tollas, atque ensis cruce eo habitu venabulum equitis sursum urgeas, et impetum ipsius removeris. Post autem levato ense supra caput, in triangulum concedas, nec non equi adversarii nervos pedum posteriorum incidas, eo igitur negocio confecto equus procidet, et conari contra hostem poteris quodcumque placebit.