You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 II 167v.jpg
Revision as of 01:51, 15 November 2018 by Michael Chidester (talk | contribs)
Certamen peditis lancea utens cum equite hasta equestri utente.
Si quando evenerit, ut eques cursu te urgeat equestri, atque te laedere conetur, tum lanceae mucronem posteriorem terrae infigas, anteriorem vero contra hostem porrigas. In primis autem diligenter curabis, ut lancea utrinque commode uti possis, ut si adversarius equo insidens contra te invehitur, cursu citato, hastam equestrem usurpans, ex utroque latere eum repellas. Et si te adgreditur, eius hastam de latere tuo dextro versus equitis sinistrum, lancea tua excutias. Si igitur is te porro is te porro urserit, tuque lanceam tuam in faciem ipsius subinde direxeris, futurum est, ut ipse semetipsum deiicias, et inde ense Hispano agere contra hostem poteris quodcumque libuerit.