You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 II 172v.jpg
Ratio certaminis ubi eques ense utitur simul etiam hasta contra peditem lanceam usurpantem.
Contra equitem tibi infestum lancea tua hoc modo te defendas: contra eum sinistrum pedem praeponas, lanceam ex latere dextro directam teneas, contra hostem mucronem anteriorem porrectum in habitu punctionis. Sin autem contra peditem lancea praedicta ratione utentem, equum tu incites, tum hasta equestri eius lanceae contingas ex primo congressu partem anteriorem, atque eius impetum inde avertas in latus tuum, verum in ipso aversionis habitu propius ad hostem equum convertas, ipsiusque lanceam sub axillam tuam dextram subiungas, inde autem ex hamo superiori reiicias equestrem hastam, citato cursu si occursaris militi, nec non ense educto, corpus eius eodem transverberes.