You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 II 173v.jpg
Alius praecedentis modi habitus.
Bipennem hac ratione in praedicta dimicatione gubernabis contra equitem equestrem hastam usurpantem. Si eques te fuerit adgressus, hasta equestri cursu citato, tum pede sinistro contra adversarii latus dextrum consistas, atque partem hastae eius anteriorem, lamina bipennis tuae ferias de latere tuo sinistro versus ipsius dextrum, ea itaque ratione hostis impetum removeris. Inde eius hastam deorsum si depresseris, ipse eques cogetur supinus equo excussus concidere, neque te laedere porro poterit. In primis autem si rite hoc habitu volueris, curabis ut equitis tecum certantis hastam tua bipenne supprimas quam celerrime poteris, ita ut excutiat seipsum. Inde autem pugnabis pro tuo arbitrio.