Alia forma deiiciendi equitis.
Si equo insideas, atque peditem contra te conspexeris certaturum ense hispano, nec non scuto orbiculari assultus tuos removentem equo subdas calcar, et contra ipsum invehitor stricto celeriter ense mucrone in faciem hostis vel pectus converso. Sed si adversarius tibi pari ratione occursarit, tum vim ipsius repellas acie longa praemissa versus latus sinistrum. Inde autem ad hostem insilias abiectis ense hispano et orbiculari clypeo, et manu sinistra directa supra brachium hostis dextrum exterius, eius cubitum interius corripias, et si deorsum traxeris, nec non dextra ex latere eius sinistro collum circundederis, hostem deiicere quibis citra corporis tui detrimentum.