Alia effigies sternendi equitem.
In habitum modo commemoratum sic te accommodabis: si eques tibi occursarit, dextro pede contra eum consistas, et ensem hispanum celeriter stringere memineris, et si eveniat, ut et ipse gladium suum eduxerit, atque te mucrone adpetat cursu citato, tunc ense tuo hispano ipsius gladio obiecto, in dextrum hostis latus impetum eum repellas. Inde vero prope adversarium ut consistas curabis, et sinistra manu pedem eius dextrum inferne correptum, versus latus eius sinistrum subleves. Post si ense hispano faciem ipsius pupugeris, necesse est ut concidat.