Prima praeparatio equitis contra custodiam in dimicatione.
Quum equo insideas, in hoc certamine ita te adaptes necesse erit: hastam martiam dextra iuxta retinaculum in manubrio sublatam contineas supra pedem dextrum prope ephippium, cuspis hastae sursum vergat, sinistra vero frenum arripias. Inde equo subdas calcar, verum in ipso cursu hastam hamo superiori iniicias, cuspidem deorsum contra peditis pectus demissa. Sin autem adversarius contra te pari modo invehitur, et tu nudus sis, manuque dextra caestum teneas, vel fustem, sinistra autem frenum tum obviam illi procedito cursu citato, ita tamen ut latus tuum dextrum dextro itidem hostis lateri iungatur. Post sublato brachio dextro cuspidem hastae ipsius de latere dextro tuo versus hostis sinistrum fuste quassato, et eo pacto impetum hostilem removebis. Inde si citato cursu fueris longius progressus, et ab omni periculo redimes.