You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 II 176r.jpg
Secundus praecedentis habitus modi.
Ad eum habitum ea ratione te accommodes necesse erit: hastam sellae imposita erectam contineas supra pedem dextrum, cuspide sursum vergente, dextra retinaculo admota seu manubrio ut vocant, ubi hasta commode et equitum more teneri potest, sinistra frenum teneat, ex ea igitur praeparatione equo calcar subdas, sed in ipso cursu hamo superiori hastam equestrem iniicias inclinata cuspide versus hostis pectus, atque latus ipsius dextrum pectoris eadem saucies. Sin vero idem tibi ab adversario contigerit, et tu fustem dextra contineas sinistra vero frenum, obviabis hosti, atque impetum eius excutias caestu de latere dextro in latus adversarii sinistrum, eo modo remoraberis cursum hostilem. Inde autem recta a latere ipsius dextro progreditor.