Usus hastae equestris contra hostem gladio utentem.
Ab initio statim curabis ut hastam in hamum supernum coniicias, atque contra eum incurras equo insidens proclinata deorsum equestris hastae cuspide. Inde autem ea rursum levata celeriter, cuspidem in faciem seu pectus adversarii contorqueas. Verum si pari ratione contra te invehatur hostis tum obviam cursu citato ei procedas, et ensem contineas supra pedem dextrum in sella equestri dextra manu, frenum sinistra, post ensem hastae adversarii ex parte anteriori si admoveris versus latus tuum sinistrum impetus ipsius iam repulsus est. Inde accedas propius ad latus adversarii dextrum ensisque cruce hastam eius tollas sursum ultra humerum, et nodum in eius buculam impellas. Id si perfeceris iuxta latus eius dextrum prope progreditor.