You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 II 177r.jpg
Alia aversio per ensem contra hastam equestrem.
Ad eum concursum hac ratione te componas, si in hamum supernum hastam conieceris, totis viribus cursu citato hastam in pectus adversarii contorqueto. Sed si is idem contra te usurparit, ensem dextra in capulo continentem pro pectore, mucro in altum vergat, tum hoste obviato, et punctionem repellas eius, ense hostili hastae admoto de tuo latere sinistro versus dextrum, et inde cursum flectas contra eum propius accedendo, ipsiusque hastam eo habitu sub axilla dextra tua comprehendas, et nodum ensis in buculam hostilem contorqueas. Idem vero si vicissim conetur adversarius, eiecta hasta ex hamo superno dextra hostis itidem dextram anterius corripias, atque ea ratione impetus eius irritus fiet. Inde autem recta si fueris iuxta eum ex latere ipsius dextro progressus deiicere equitem poteris.