You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 II 177v.jpg
Aversio per ensem.
Si adversarius equo insidens contra te invehitur, hasta hamo iniecta tu autem ante te ensem strictum contines, mucrone sursum vergente tum brachio sublato contra ipsum et tu incurras, verum i ipso cursu ensis mucronem in latus sinistrum demittas deorsum. Post si ipsius hasta trabalis tibi proxima fuerit, manu tua conversa eo modo ut acies longa superior sit, brevis vero acies interne hastae adversarii iungatur, mora omni remota munimento ensis hastam ipsius sinistrorsum removeas, atque ea ratione vim hostilem repulisti. Deinde autem reassumpto gladio curabis, ut vel mucrone vel nodo visum hostis laedas.