Ratio impellendi collum hostile per hastae partem densiorem.
Hoc concursu ita te componas, cum hastam hamo inieceris, contra hostem vehementi cursu invehitor versum pectus hasta intenta superne. Sin autem is idem conatur, neque coniicere hastam in hamum tibi conceditur, etiam tu pariter contra eum cursu certabis, arrepta hasta transversim, verum in ipso cursu eius impetum retinaculo hastae excipies tuae, removendo de latere tuo sinistro versus dextrum pro viribus. Et eo habitu hostis hastam reiicere cogetur, inde autem frenum hamo inferiori iuxta cingulum thoraci infixo iniicito, sublata postea equestri hasta supra caput, dextram priorem hastae admoveto, sinistram vero posteriorem super capite, atque ex ea dispositione, molem hastae affixam vel retinaculum, seu tutelam utrum mavis eadem enim significant, in collum eius anterius si contorseris, fuerisque progressus cursu citato, adversarius ruere cogetur.