You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 II 183r.jpg
Equi sternendi ratio per hastam.
Si hamo imposueris hastam equestrem totis viribus hosti occurrito hasta contra equum intenta. Verum si evenerit ut is pari ratione contra te cursu veloci invehatur, teque praevenerit, ne hamo iniicere hastam possis, tum etiam tu pariter hosti occurras, cuspidem terrae infigas, capulum vero dextra pro bucula galeae tuae si tenueris, impetum eius remoraberis, nec non equitem equumque prosternes, et si hostem cecidisse conspexeris, hastam celeriter de manu dextra reiicias, atque ex latere hostis sinistro cursu citato progrediaris.