You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 II 183v.jpg
Custodia per ensem utroque de latere.
Si utrique custodia ensium utimini strictorum, atque habenas hamis inferioribus iniectistis, tu autem qui victoria potiri cupias, ensis capulum dextra tenes, et sinistra medium ensem, ea ratione tamen ut mucro contra hostem sit extensus. Et si adversarius tuus itidem suum gladium haud dissimili ratione adprehenderit, proque viribus contra te invehitur, punctione minanti, tu in custodia qua constiteras ab initio contra incurras, pertingente gladio tuo hostilem iuxta adversarii sinistram manum externe. Deinde sinistra ab ense remota, dextra consequitor ut munimento ensis sinistram hostis urgeas gladium tenentem de latere dextro tuo in adversarii sinistrum, atque eo modo ensem ipsius intercludere poteris, et omnem vim hostilem ita eludas licebit. At si is pari ratione te concluserit, tum dextra ex capulo remota, brachium eadem subito corripias, et si inde fueris progressus, te liberasti.