You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 II 188v.jpg
Forma interclusionis devitandae.
Ad eum concursum hac te ratione praeparato: si mutuo concurritis hostisque intercludere cupiat collum tuum, tunc iniecto freno in hamum inferiorem manuque tua sinistra, hostis dextra correpta, ea si sustuleris, te liberabis, ne intercludaris. Inde autem rursum sinistra corripias frenum, fugamque simulato, verum post de latere dextro tuo in adversarii sinistrum flectas equum, nec non pedem eius sinistrum ense tuo quasses, tum quoque conari contra eum quaevis poteris.