You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 II 189r.jpg
Habitus ubi docetur ne equum flectere possit hostis.
Si mutuo occursaris uterque, hostis autem terga dare vel equum flecter conabitur, tum quantum poteris celerrime in eum incurras cursu celeri, prohibeasque ne possit equum flectere. Inde autem mucronem ensis ex custodia superna in buculam eius contorqueas, et frenum hamo inferiori imponas, sinistramque manum tuam si hostis dextrae superimposueris, eadem ipsius ensem manumque in latus sinistrum supprimas, ense vero tuo totis viribus hostem repellas, ea igitur ratione in progressu equitem detrahes.