You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 II 194v.jpg
Habitus praeveniendi addita effigie caput contra solem impellendi.
In hoc certamine si hostis tanta velocitate ensem tenens strictum invehitur contra te, ut prohibeat ne et tu gladium possis educere, atque visum feriat, obviato hosti brachio dextro obiecto, eiusque ensi ipsum iungito, et eo modo ictum ipsius repelles versus latus dextrum tuum. Inde autem proxime illie te iungito, corripias buculam eius apertam dextra, si ex eo habitu sursum urgeas, solem adversario monstras, vel si progressu collum ipsius disrumpes.