You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 II 197r.jpg
Ratio captivandae manus in ipso equitum concursu.
Si concurritis equis vestris insidentes manibus gladiis vacuis, tu qui obtinere victoriam desideras, hoc modo agito: cum hosti adpropinquaris latere dextro, adversarii item dextrum pertingens, tum dextra palma antrorsum hostis buculam adprehendas, atque in progressu eum totis animi viribus propellas, et ea ratione deiicitur hostis retrorsum. Verum si idem ab eo fieri senseris, dextrum brachium hostis brachio traiicias, nec non id pectori tuo adiungas firmiter. Sin autem is idem moliatur, manu demissa, sinistram adversarii supprimas manum, id autem fiat celeriter, qua habenas continet. Inde si firmiter eandem adprehenderis in latus dextrum tuum pertrahas. Ceterum, si adversarius in progressu pari ratione te deiicere conetur, tunc manu dextra quam brachio hostis traiecisti alam ephippii corripias firmiter iuxta eminentiorem sellae locum, sinistra vero ephippii locum ipsum eminentiorem, tuo inde cubito ipsius adversarii cubitum interne vehementius urgendo suppresseris, atque post celeriter fueris progressus, is vel te dimittere cogetur, vel per te deiicitur et eo modo conatus eius in nihilum redigitur.