You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 II 197v.jpg
Corripiendi ratio vacua manu.
In mutuo concursu, cum manus vestrum utriusque vacuae ensibus sunt, hoc pacto te in id certaminis genus adaptabis: si ad hostis dextrum latus prope perveneris, nec non dextra tua manus pedi imposita sit tuo, tum subito eadem sinistram adversarii corripias, qua habenas continet, eoque modo totis viribus versum te adtrahas. Sin autem is pari ratione te adprehenderit, in buculam ipsius quantum potes celerrime palmam dextram iniicias, atque in celeri progressu si fortiter propuleris retrorsum deiicitur hostis. Cum vero simili ratione te fuerit adgressus, dextram manum ab ipsius adversarii sinistra removeas, deinde brachium eius si tuo brachio concusseris interne iuxta cubitum, eoque inde in latus sinistrum tuum reiecto, te liberasti, atque is omnes labores frustra in se recepit.