You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 II 199r.jpg
Correptio iubata.
Si vacuis manibus invicem concurritis armis remotis, tu qui victoria potiri voles, hac ratione te accommodato: brachium utrumque corpori tuo proxime adiungas, habenas fortiter sinistra tenere curabis manu supra pectus secundum ephippii locum eminentiorem. Inde autem in progressu sinistrum latus lateri itidem hostis sinistro iungas quam proxime poteris, atque in ipso cursu sinistra manu buculam adversarii corripias. Sin autem is pari modo te conetur aggredi, tum habenas hamo anteriori iniicias, verum in ipso actu, brachium hostis interne iuxta cubitum laeva manu corripias, et dextrorsum totis viribus subprimas. Inde vero collo hostili dextram si circumposueris, buculam iuxta ipsius oculum dextrum vel circa genas adprehendito, et fortiter deprimendo protrahas. Hoc itaque peracto habenas rursum sinistra capias, arcuique sellae firmiter incumbas. Inde si supprimendo superne attraxeris in progressu, atque sinistro pede adversarii itidem sinistrum iuxta stapedes concusseris, facile eum deiicere poteris.