You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 II 204v.jpg
Modus equi et equestris sternendi.
Si adversarius contra te eques ense educto et stricto invehitur, tu vero pedes consistas, atque hastam equestrem iuxta manubrium dextra contines, sinistra autem parti hastae anteriori sit adplicata, dextrum pedem praeponito. Si igitur adversarius tibi immineat praecipiti cursu, tuque hastam equestrem in formam et habitum punctionis comprehendisti manu utraque tunc mucronem anteriorem inter pedes equi hostilis anteriores iniicito, inde posteriorem hastae partem sublevato manu utraque quantum poteris, et ea ratione equum simulque equitem prostraveris. Post ex arbitrio tuo in hostem quaecunque exercere volueris agito.